monumenta.ch > Lucanus > sectio 93 > sectio 543 > sectio 547 > 29 > sectio 312 > sectio 78 > bavPal.lat.1685.28 > bnfNAL1615.95 > sectio 445 > sectio 458 > sectio 409 > sectio 607 > sectio 399 > sectio 485 > sectio 512 > sectio 116 > sectio 131 > sectio 505 > sectio 351 > sectio 366 > sectio 701 > sectio 280 > sectio 407 > sectio 461 > sectio 160 > csg863.48 > ubk2°Ms.poet.etroman.5.49 > bavPal.lat.1683.17 > uldLIP7.251 > 7 > sectio 90 > sectio 130 > sectio 652 > 7
Beda, De Temporibus, VI. De Mensibus Romanorum. <<<     >>> VIII. De Temporibus.

Beda Venerabilis, De Temporibus, CAPUT VII. De Solstitio et Aequinoctio. [

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Octavo Calendas Ianuarii et Iulii. Ciceronis aetate alia fuit ratio solstitiorum et aequinoctiorum; nunc enim propter motum firmamenti, seu novi orbis tardius proveniunt. Quod autem scribitur, temporum momenta provenire in octavis partibus signorum, cum concordi sententia omnium astrologorum, haec eveniant in primis signorum partibus, referendum est ad veterem partium computationem; aliter enim partiti sunt signa veteres, de qua re erudite disseruit Zieglerus, in commentariis super secundum Plinii.

Sed aequinoctialis dies omni mundo aequalis est, Exstat huius rei demonstratio in Phaenomenis Euclidis de Conversionibus sphaerarum. Omnes enim in sphaera circuli maximi secant sese in duas partes aequales, veluti horizon et aequator; reliquos vero circulos: quos sol mundi ambitum describit. inaequa liter horizon dividit, praeterquam sub aequinoctiali De dierum et noctium vario incremento libro superiore actum demonstrationibus aliquot, et rursus libro de Natura rerum, de gnomicis et rationibus umbrarum.

]


1 Solstitia et aequinoctia bina putantur, VIII Calend. Ianuarii et Iulii, Aprilisque et Octobris, octavis scilicet [A om. in.] in partibus Capricorni, Cancri, Arietis, et Librae. Sed aequinoctialis dies omni mundo aequalis est. Vario autem lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales, et octo partes unius horae colligit: Alexandriae vero XIV horas, in Italia XV, in Britannia XVII. Ubi aestate lucidae noctes haud dubie testantur, id quod cogit ratio credi: solstitii diebus accedente sole propius verticem mundi, angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso ad brumam remoto, quod fieri in insula Thule Pythias Massiliensis scribit, sex dierum navigatione in Septentriones a Britannia distante.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.238 bnf1615.275 bnf13013.49 csg248.93 csg250.149

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik